[mostrar marcas de localización]
[ocultar marcas de localización]
[ocultar notas y marcas de edición]
[mostrar notas y marcas de edición]
CCCXVIIII. De Sancta Maria de Almazán. /
Sub Christi nomine. Ego Aldefonsus, / Dei gratia tocius Ispanie imperator, /24 cum consensu coniugis mee Berte / regine, proposui facere sicut et facio hanc / cartam donationis de una heredita- /27 -te erema, que iacet in termino de ipsa / mea populatura que vocatur Almazan, / in qua supra dicta hereditate fuit /30 edificata ecclesia in honore sancti Felicis / et Sancte Marie, et fuit vocatus locus ille / sub uno nomine, Sancta Maria de duas (fol. 206v; col. A) Ramas. Unde ego facio hanc cartam / firmitatis Deo atque monasterio Sanc- /3 -ti Emiliani, sicut ab abbate ipsius monas- / -terii, dompno Garcia, et eius fratribus / sum rogatus, ut esset locus ipse edi- /6 -ficatus ad augmentum ipsius monas- / -terii, et pro ad suo ganato et ut animalibus / ipsius monasterii non deficerent pas- /9 -cua. Do autem ipsum locum Deo et Sancto / Emiliano cum tanta hereditate quan- / -ta ipsius mee populationis habitatores /12 eum habere promiserint, et dilectus / meus Gonzalvus Nunnez ad utilita- / -tem loci predicti determinare mei vice /15 providerit. Hoc autem facio pro remedio / anime mee et peccatorum meorum remissione, / et ut monasterii ipsius habitatores /18 apud Deum semper habeam intercessores, / et volo ut ab hinc deinceps locus il- / -le de Sancta Maria de duas Ramas vel /21 ecclesia que ibi fuerit fundata, de iure / meo abrasa et potestati monachorum, semper / maneat confirmata evo perhenni et /24 per secula cuncta.
Si quis tamen, quod / fieri minime credo, contra hoc meum / factum ad disrumpendum venerit, /27 tam regia potestas qu<a>m et populorum univer- / -sitas sive potens vel impotens persona, / quisquis ille fuerit qui talia conmi- /30 -serit, sit excomunicatus et a christiane / fidei libertate separatus, et post istius / temporis decursum Datan et Abiron, (col. B) et Iude, Domini nostri Ihesu Christi traditori, / sociatus, eterni incendi sustineat pe- /3 -nas. Et pro temporali damno, quicqu<i>d / aufere temptaverit, duplatum vel / triplatum ipsius predicti monachis /6 restituat monasterii; atque regali fisco / quinque libras auri seculari dampnatus / sententia coacte persolvat. Et hoc meum /9 factum in cunctis plenam obtineat / firmitatem.
Ego Aldefonsus, Dei gratia / tocius Ispanie imperator, quod fieri ele- /12 -gi, confirmo. Berta, eiusdem imperato- / -ris uxor, confirmans. Reimundus, tocius Gal- / -lecie comes, regisque gener, confirmans; Urra- /15 -ca, imperatoris filia, et supradicti comi- / -tis uxor, confirmans; Bernardus, toletani / imperii archiepiscopus, et Romane Ecclesie legatus, /18 confirmans; Garcia, burgensis sedis episcopus, confirmans; / Petrus, nagarensis ecclesie episcopus, confirmans; Reimun- / -dus, palentine sedis episcopus, confirmans; Petrus /21 legionensis sedis episcopus, confirmans; Osmundus, / astoricensis sedis episcopus, confirmans; Iohannis, anien- / -sis abbas monasterii, confirmans; Didacus, carac- /24 -dinensis monasterii abbas, confirmans; Didacus, / abbas monasterii Sancti Facundi, confirmans; Petrus / Ansurez et comes, confirmans; Garcia Ordonez /27 et comes, confirmans; Martinus Flainiz et comes, / confirmans; Gomez Gonzalvez, armiger regis, / confirmans; Fernandus Monioz, maiordomus /30 regis; Alvaro Didaz, confirmans; Gonzalvo Nun- / -nez, confirmans; Petro Alvarez, confirmans; senior Lo- / -pe Sanchez, confirmans; senior Didaco Sanchez, (fol. 207; col. A) confirmans; Didaco Gonzalvez, confirmans; Roderico / Munnioz, confirmans; Martino Munnioz, confirmans; /3 Gutier Munioz, confirmans; Ordonio Alvarez, / confirmans; Roderico Vermudez, confirmans; Fernan- / -do Petriz, confirmans; don Felices, de tota Castel- /6 -la maiorinus, confirmans. Qui presentes fuerunt in / hac determinatione, testes: Pascual presbiter, testis; / Dominico Munioz, testis; Munnio Fadave, testis; Pas- /9 -cuale Fexme, testis; Iulianus Stephanez, test; / Monnio Fexme, testis; Belasco Sabastiane, testis; / et toto concilio de Almazan, testes.
Pela- /12 -gius erigit, cognomento Botan, qui no- / -tuit, testis.
Facta autem hac cartula firmi- / -tatis era MCXXXVI<a>, et noto die VII idus /15 apr<i>lis.